De Schola nostra institutisque eius
Institutum eruditioni deditum, quod "Werkhaus/Werkschule Merz" appellatur, conditum est Stuttgardiae Novembre MCMXVIII ab Albrecht Leo Merz senatore. Clausum est annis atris Tertii Imperii, tum restitutum anno MCMXLV a magistratibus militaribus Americanorum.

Cum ab A. L. Merz ille modus docendi ac discendi inventus esset, qui nomine "cognoscere et creare" nuncupatum est, "Merz-Schule" ab UNESCO laudata commendata exemplarque appellata est.

Nunc institutum nostrum agnitione magistratuum ornatum partes habet quinque, in quibus DCCCL fere versantur discipuli:

  • ludum, in quo liberi parvuli erudiuntur,
  • scholam primam,
  • gymnasium,
  • domum, in qua discipuli discipulaeque habitare possunt,
  • officinas fabrorum.

Cum illis coniuncta est Academia Merz, quae recepta est inter Associationem Europaeam Collegiorum (CITE). In illa titulus "European Media Master" acquiri potest.

Merz-Schule inter instituta est, quae prima formae, quae aurea appellatur, satisfecerunt; nam habet palaestram, stadium, gymnasium, piscinam.

Cum officia, quae ad instructionem discipulorum pertinent, tum omnia, quae tectis nostris fiunt, originem ducunt e consiliis illius viri, qui scholam condidit. Neque tamen necessitates hodiernae negleguntur. Plus studii in homines iuvenes formandos quam in scientiam solum tradendam conferendum est. Quae ubique impedimenta difficultatesque apparere videntur, ad educationem perficiendam nobis utilia aestimantur, quia pueri puellaeque his iterum iterumque superandis se ipsos formant et animum suum totum perficiunt. Cum insitutum nostrum exierint, vitam suam agere poterunt ut cives, qui omnia, quae vita a se poscet, cognoscunt, accipiunt, faciunt magis sua sponte quam coacti.

Magistri scholae officiis suis secundum curriculum commune funguntur, quod et ceteris scholis observandum est. Itaque discipulis nostris eadem omnia patent quae illis, qui scholas publicas visitaverunt. Studia sua finire possunt hoc gradu, quod "Mittlere Reife" vocatur – aequus est illo, qui Britanniae GCSE, Americae "intermediate High School Certificate" habet nomen -, vel etiam hoc, cui nomen est "Abitur" – Britanni id "A-level", Americani "high school diploma" appellant.

Anno MCMXCV schola nostra computratis ornata est novissimis. Illis utendis discipuli cunctis instrumentis se assuescere possunt, quibus opus est, si velis in aetate nostra haec comprehendere ac scire, quae artes et scientia cottidie inveniunt. Sic necessitatibus illis in vita postera occursuris pares erunt.

Cum compluribus scholis in Britannia, Hungaria, Austria, Gallia sitis amicitia coniuncti sumus. Educationis, musicae, artium liberalium, athleticae causa crebro hos amicos convenimus aut domo nostra recipimus. Athleticis exercendis iam plus quam quadraginta annos cum schola quadam Britannica hospitium colimus. Multo prius cum societate quadam athletica amicitiam iniimus exercitationis corporum causa, et post hoc cum sex aliis. Nemo nos hac in re antecessit.

Praeter consueta genera athleticorum etiam alia plus quam quadraginta annos in schola nostra coluntur, ut Hockey, Tennis, Judo, ars montium sine machinis ascendendorum. Merzschule titulo "Mitglied im 'Verbund Eliteschule des Sports' und Partner des Olympiastützpunktes Stuttgart" a cultus et iuventutis et athleticorum Ministerio ornata est. Domicilium scholare pro discipulis, qui athleticis imprimis student, anno MCMXCVII instituetur.

Supra scholam ordinariam cottidianam discipuli scholae primae et gymnasii totis diebus observari et in exercitationes faciendis observari possunt. Domicilium scholare omnibus patet, qui quintum vel altiores gradus visitant.

Inclusus est in curriculo educationis ludus, in qua parvuli medium diem vel etiam totum versari possunt. Ibi res diversas discunt veluti exercitationem rhythmicam vel saltationes populares vel artem montium ascendendorum vel artem natandi; piscinam propriam sub tecto nostro possidemus.

Praeter lectiones ordinarias discipuli scholae primae nonnullas res investigare possunt, quomodo tectum tegulis, in quibus herbae coluntur, exstruatur, quibus machinationibus aqua imbris colligatur, quomodo vis venti solisque nobis usui esse possit. Lingua Britannica iam a primo gradu doceri solet.

Discipuli omnis aetatis apud fabros, qui sunt magistri artis suae, diversa genera fabricarum docentur, quae sex mensibus peractis mutare possunt.

Quinquaginta iam annos septimana quinque dierum ab omnibus partibus scholae colitur. Sed si quis etiam sabato vel dominica die observandus sit, in domicilio scholari nostro septimanas totas manere potest.

Dies Iovis post meridiem Musis deditus est; illae horae postmeridianae "Musischer Nachmittag" appellantur. Magistri artibus docti quadraginta fere cursibus discipulos praecipiunt vel linguis externis vel athleticis vel rebus technicis aliisve.

Decimo et undecimo gradu adulescentes virginesque singulas septimanas in fabricis negotiisque externis peragunt, ut de studiis scholam sequentibus et generibus laboris instruantur.